

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 9: Versus 21
Ex eadem massa.Sic tota massa humani generis juste corrupta, et lutosa est: si inde vas in honorem, misericordia est; si in contumeliam, justum est, quia hoc erat ex natura: ecce justitia in his qui non habent tempus operandi; de his autem qui habent tempus subdit:quid si Deus volens,scilicet quid respondeas Deo.Aliud in contumeliam.Vas in honorem, sed in contumeliam: si vile est; ex se lutum habet, non ex figulo.Quid si Deus,etc.[AUG., lib. 1, ad Simplicianum, quaest. 2.]Quasi dicat: Jam ostensum est; quod etsi Deus nihil boni det, non tamen iniquus est, etc., usque ad sed abusi sunt hac gratia.